라틴어 문장 검색

Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 6:1)
Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:1)
si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:9)
In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:2)
Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:1)
mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 23:4)
mutandum subinde peregrinationibus caelum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:2)
calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:4)
tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 1:5)
Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 2:3)
Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:2)
Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 2:1)
si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 3:1)
pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:7)
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION