라틴어 문장 검색

sed nova, licet in melius mutata, tantum non summoventur et exterminantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:5)
quod nec mentis viribus tantum aut praecipue nititur, neque ex historia naturali et mechanicis experimentis praebitam materiam, in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam, reponit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:7)
Haec enim tria rerum faciem et statum in orbe terrarum mutaverunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:4)
ut diligentia hominum in inquisitione et congerie Naturalis Historiae deinceps mutetur plane, et vertatur in contrarium ejus quod nunc in usu est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:2)
ex quibus manifeste liquebat, corpus istud ita versum et mutatum expansionem centuplo majorem quam antea habuisset acquisivisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:21)
quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), vel formam mutando vel locum, liberet, vel (si non detur copia) ut est subsistat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:4)
At si interveniat frigus intensum et continuatum, mutat se sponte sua et libenter in condensationem glaciei;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:14)
jubet enim et cogit assimilatum in assimilantem verti et mutari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:6)
ad hoc scilicet, utrum condensatio corporis bene similaris (qualia sunt aer, aqua, oleum, et hujusmodi), aut rarefactio similiter per violentiam indita, possint fieri constantes et fixae et quasi mutatae in naturam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:13)
Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:15)
Etenim mutatur invervallum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 4:3)
Contra de Vespasiano idem, solus imperantium Vespanius mutatus in melius, licet alterum intelligat Tacitus de arte imperatoria, alterum de moribus et affectibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:5)
Imo dum moratur in aliqua civitate aut oppido mutet saepius hospitium ex una parte oppidi in alteram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:38)
Simile quiddam evenit cuidam qui nomen mutaverat, et in templo divi Pauli obambulans fuit ab alio per nomen suum verum a tergo compellatus, ad quod statim retrospexit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:3)
Qui oeconomica sua commode tractare non possunt, iis relinquitur ut quos adhibent ministros et caute eligant et subinde mutent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION