라틴어 문장 검색

Credimus et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:15)
solus Filius dicendus est. Spiritus vero quamvis ejusdem substantiae sit cum Patre et Filio, unde etiam Trinitas omousios, id est unius substantiae praedicatur, minime tamen ex substantia Patris aut Filii, si proprie loquimur, esse dicendus est, quod oportet ipsum ex Patre vel Filio gigni, sed magis ex ipsis habet procedere, quod est Deum se per charitatem ad alterum extendere, quodammodo etenim per amorem unusquisque a seipso ad alterum procedit, cum proprie, ut dictum est, nemo ad seipsum charitatem habere dicatur, aut sibi ipsi benignus esse, sed alteri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:17)
secundum id quippe quod divina sapientia, ut diximus, ex divina potentia esse habet, illa Pater hujus, et haec Filius illius dicitur, et in Deo tantumdem est dicere Patrem, quantum si dicamus sapientiam ex Patre genitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:18)
Si ergo dicamus ibi Filium esse Patrem, tale est ac si dicamus ipsam Dei Patris sapientiam esse genitorem ipsius sapientiae Patris, hoc est sui ipsius, ut ipsa scilicet Dei sapientia ex seipsa sit genita, et ex seipsa habeat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:1)
Similiter si dicamus in Patrem esse Filium, videlicet sui ipsius, tale est ac si dicamus divinam potentiam seipsam genuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:2)
Qui putat ejus potentiae Deum esse, ut seipsum genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura, nec corporalis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:9)
Nulla enim res omnino est, quae seipsam gignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:10)
Spiritus, inquit, sanctus, a Patre et Filio non factus, non creatus, nec genitus, sed procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:3)
Nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:57)
Sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:62)
Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo bonum commune procederet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:63)
Et fortasse eodem modo dici videri posset, nisi quod ibi interseritur quod et Filius ex Patre natus sit proprie, sicut et Spiritus ex Patre proprie dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:3)
Possumus etiam dicere in eo Filium ex Patre proprie natum esse sive genitum, quod naturalis sit ejus Filius, non adoptivus, sicut et statim determinatur, cum subditur non aliunde, sed ex sua substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:12)
Sic et in caeteris, in quibus habet similitudinem cum Patre, et aequalitatem habet, non autem in omnibus similitudinem habet cum Patre, cum ipse solus sit genitus, et ipse Pater sit genitor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:15)
Cum ad processionem Spiritus pervenisset, ait, procedit non quomodo natus, sed quomodo datus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION