라틴어 문장 검색

multos castra iuvant et lituo tubae permixtus sonitus bellaque matribus detestata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 18)
tibia non, ut nunc orichalco, vincta tubaeque aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco adspirare et adesse choris erat utilis atque nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:5)
at hic, si plostra ducenta concurrantque foro tria funera, magna sonabit, cornua quod vincatque tubas:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate19)
siquis emat citharas, emptas conportet in unum, nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica vela aversus mercaturis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:19)
quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 345:2)
Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장1)
Non decores corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:3)
Quam qui mente concepit, nullos horret exercitus, non ferretur tuba, nullis ad timorem minis agitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:4)
Nam," ut dicebat Cleanthes, " quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 9:1)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)
Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:1)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandi- menta, quibus mens resolvatur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 57:2)
Sic sunt nauticis corpora ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt membra cursoribus ;
(세네카, De Providentia, book 1 49:1)
non bella norant, non tubae fremitus truces, non arma gentes, cingere assuerant suas muris nec urbes:
(세네카, 옥타비아 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION