라틴어 문장 검색

Quinetiam complures ex iis (si necessitas postularet) sub terra vivere poterant, cum stannarii essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:4)
Praeterea nulla ei incumbebat necessitas propter quam ab huius consilio decederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:12)
Alii regi consilium dederunt ut vi eum ex asylo extraheret et morte mulctaret, utpote in causa necessitatis, quae ipso facto cum locis et rebus sacratis dispensat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:7)
Quantum autem ad pusillas illas invidias et aemulationes (quae inter principes haud parvo rerum suarum detrimento intercedere solent) nihil tale in eo cernere erat, sed suas res sedulo et solide agebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:3)
unde multiplex rerum ignoratio et ex ignoratione rerum detrimenta innumera:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:2)
ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis quae adhuc inventa sunt in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:8)
Verum dum opinionibus et moribus consulitur, mediocritates istae laudatae in magnum scientiarum detrimentum cedunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:54)
Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessae sint ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit, necessitas quaedam incumbit ut etiam huic rei remedium quaerendum esse putemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:11)
Epithalamii autem votum sit, ut ex eo connubio auxilia humana et stirps inventorum quae necessitates ac miserias hominum aliqua ex parte doment et subigant, suscipiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:8)
Qui de natura, tanquam de re explorata, pronuntiare ausi sunt, sive hoc ex animi fiducia fecerint sive ambitiose et more professorio, maximis illi philosophiam et scientias detrimentis affecere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:1)
Hoc vero magno scientiarum et philosophiae detrimento fit, quum studia potius sint antiquitatis et novitatis, quam judicia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:3)
ut cum periculo et detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solum praemio destituti, sed etiam contemptui et invidiae expositi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:4)
At longe majora a pusillanimitate, et pensorum, quae humana industria sibi proposuit, parvitate et tenuitate, detrimenta in scientias invecta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 207:1)
in qua licet nos utilissima et verissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:2)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION