라틴어 문장 검색

Non est quod timeas, ait, Virique corpus tradit figendum cruci, Ne subeat ille poenas neglegentiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.15)
Nunc ergo conscientia exterritus apprehendit Caecilium Celerem, mox Fabium Iustum;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 8:1)
Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:1)
Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas vivendi causas habentem, optimam conscientiam optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora veros amicos.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 3:1)
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 5:1)
tunc enim, casu an conscientia, afuerat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 24:2)
Multi famam, conscientiam pauci verentur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 9:1)
' Tuli fructum non conscientiae modo verum etiam famae.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 10:3)
Tanta neglegentia tanta desidia, tanta denique irreverentia studiorum periculorumque est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:4)
ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:3)
Ad quam spem alioqui quietissimum hortatur et natalium splendor et summa integritas in paupertate et ante omnia felicitas temporum, quae bonam conscientiam civium tuorum ad usum indulgentiae tuae provocat et attollit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 2:1)
Video tamen periculum esse, ne id ipsum utrisque neglegentiae causa sit, dum communem culpam hi in illos, illi in hos regerere posse confidunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 2:2)
si ipsi, cum haberent condicionis suae conscientiam, venerunt, animadvertendum in illos erit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 2:3)
Motus oecologicus mundialis iam perfecit longum frugiferumque iter atque complures generavit civium consociationes quae vocem iuverunt conscientiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:3)
Pro dolor, multi conatus ad quaerendas aptas solutiones ambitalis discriminis ad nihilum saepe recidunt non solum ob potentium recusationem, sed etiam ceterorum ob neglegentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION