라틴어 문장 검색

- Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum, indignamque necem pretium patietur amoris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:15)
Quae dotatissima forma mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 38:2)
prohibent aditus litusque tuentur Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, Protesilae, cadis, commissaque proelia magno stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:2)
Clara decore fuit proles Elateia Caenis, Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:1)
At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus effugere necem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 33:5)
Quinque neci Caeneus dederat, Styphelumque Bromumque Antimachumque Elymumque securiferumque Pyraechmen:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 47:1)
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, aut nece:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:11)
Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis non mea mors illi, verum sua vita gemenda est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:8)
Hanc multi petiere proci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:6)
Helene non pluribus esset sollicitata procis nec quae Lapitheia movit proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:7)
nec, uti pars magna procorum, quam modo vidit, amat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:13)
Postquam non utilis auctor victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum corporeasque dapes avidam demersit in alvum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat), nostrumque petentia letum corpora missa neci salva pietate fatemur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:4)
sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:5)
Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude novercae occubuisse neci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:1)
nescit in inmenso iactari corpora ponto, nescit agi ventis, nescit adesse necem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 223)

SEARCH

MENU NAVIGATION