라틴어 문장 검색

hostiles super ipse, ut victor, acervos, pacifera lauro crinem vittisque decorus accubat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권25)
non pharetris quisquam, non ense decorus, non spectandus equo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권335)
Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime fundamenta ecclesiae, quae nobiliter iacta uidit, augmentare, atque ad profectum debiti culminis, et crebra uoce sanctae exhortationis, et continuis piae operationis exemplis prouehere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV.4)
destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:18)
uir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:5)
quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 8:1)
illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 173:3)
quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:5)
tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:2)
decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:4)
productis omnibus elegisse impubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 148:1)
noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militia decora volgo miserantes eum iactabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 243:2)
nec posse, cum hostes prope ad portas essent, bello praeverti se quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, neque patribus satis decorum per metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum fortunis consuluisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 260:1)
cum Caesone filio suo virtutem, constantiam, omnia iuventutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 212:1)
cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius quando nec ordinis huius ulla inquit, nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION