라틴어 문장 검색

Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus carnium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 248:1)
ut non sit omnino segnis, sed incitatus et cum impetu nonnullo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:6)
Inveniuntur autem subjecta nonnulla in quibus natura inquisita prae aliis est in suo vigore, vel per absentiam impedimenti vel per praedominantiam virtutis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:7)
Instantiae clandestinae sunt illae quae exhibent gradum nonnullum debilem et infimum consistentis in fluido;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:4)
Itaque instantiae, quae ad hoc utiles sunt non sunt contemnendae potestatis, sed habent nonnullam praerogativam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:5)
licet nonnulla ex his magis apta sint et commoda, alia minus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:6)
Item instantiae conformes sunt gummi arborum, et pleraeque gemmae rupium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 283:1)
quarum pleraeque magis sunt lusus naturae quam seriae alicujus utilitatis versus scientias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:4)
cometae nonnulli, inter stellas et meteora ignita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 302:3)
Nonnulla enim ex istis, licet sint usu levia et ludicra, tamen informatione valida esse possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 316:2)
Sufficit enim ad id quod agitur, etiamsi exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:14)
Quod si quis id sedulo agat, ut calorem ignis attemperet et reducat ad gradum moderatiorem et leniorem (quod multis modis facile fit), deinde etiam inspergat et admisceat nonnullam humiditatem, maxime autem si imitetur calorem solis in inaequalitate, postremo si moram patienter toleret (non certe eam quae sit proportionata operibus solis, sed largiorem quam homines adhibere solent in operibus ignis), is facile missam faciet heterogeniam illam caloris, et vel tentabit vel exaequabit vel in aliquibus vincet opera solis, per calorem ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:14)
Attamen sunt nonnullae instantiae actionum quae eduntur a brutis, per quas videntur etiam bruta quasi syllogizare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:3)
Has etiam Instantias Decisorias et Judiciales, et in casibus nonnullis Instantias Oraculi et Mandati, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:3)
sit natura inquisita Fluxus et Refluxus Maris, ille bis repetitus in die atque sexhorarius in accessibus et recessibus singulis, cum differentia nonnulla quae coincidit in motum lunae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 345:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION