라틴어 문장 검색

Ecce venit rutilis umeros protecta capillis filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo fluminis in rapidi ripis enixa vocavit Ocyroen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 51:2)
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:6)
Quo postquam subiit, nympharum tradidit uni armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 21:2)
Qui simul intravit rorantia fontibus antra, sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae percussere viro, subitisque ululatibus omne implevere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere suis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:3)
inde datum nymphae Nyseides antris occuluere suis lactisque alimenta dedere.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 32:2)
Enixa est utero pulcherrima pleno infantem, nymphis iam tunc qui posset amari, Narcissumque vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:4)
Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti, nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:12)
Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 43:1)
certe nec forma nec aetas est mea quam fugias, et amarunt me quoque nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:16)
Nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:4)
Tabuit ex illo dementer amoribus usa nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque sedit humo nuda, nudis incompta capillis, perque novem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit nec se movit humo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:2)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
Nympha colit, sed nec venatibus apta, nec arcus flectere quae soleat nec quae contendere cursu, solaque naiadum celeri non nota Dianae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:10)
Poscenti nymphae sine fine sororia saltem oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti desinis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:4)
flagrant quoque lumina nymphae, non aliter quam cum puro nitidissimus orbe opposita speculi referitur imagine Phoebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION