라틴어 문장 검색

"o decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores, veridicum oraclum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 13:1)
adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi flexanimo mentem perfundat amore languidulosque paret tecum coniungere somnos levia substernens robusto bracchia collo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 14:1)
invita, o regina, tuo de vertice cessi, invita:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6617)
sed magis, o nuptae, semper concordia vestras, semper amor sedes incolat adsiduus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6632)
O dulci iucunda viro, iucunda parenti, salve, teque bona Iuppiter auctet ope, Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, quamque ferunt rursus voto servisse maligne, postquam es porrecto facta marita sene, dic agedum nobis quare mutata feraris in dominum veterem deseruisse fidem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 671)
o misero frater adempte mihi, tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a6)
o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum adspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 7610)
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 7614)
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys nec genitor nympharum abluit Oceanus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 884)
o lucem candidiore nota!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1074)
"O Melibee, decus vatum, quoque nomen in auras fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit", retuleram, cum sic dedit indignatio vocem:
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:22)
O quam in eius apparitione obstupui!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:3)
Parcite, parcite iam ex nunc, o carissimi, qui mecum iniuriam passi estis, ut Hectoreus pastor vos oves de ovili suo cognoscat;
(단테 알리기에리, Epistolae 29:6)
O male concordes!
(단테 알리기에리, Epistolae 39:4)
o mira cupidine obcecati!
(단테 알리기에리, Epistolae 39:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION