라틴어 문장 검색

iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 243:1)
latiorque et re et personis quaestio fieri abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 370:2)
ceterum ex Maximi cognomine ortum errorem abnuerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 31:2)
de societate haud abnuunt barbari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:1)
Fabius de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 199:1)
piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Volumnio adfirmante Appi se litteris accitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 232:2)
id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 558:1)
iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris fuere ne abnuerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 558:2)
has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 123:1)
nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 158:1)
secundum eum qui bene monenti oboediat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 361:1)
quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 444:2)
Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 474:2)
haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 378:1)
huius utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit Marcellus, iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii erant, amicitiam adfectantibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 348:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION