라틴어 문장 검색

Super ea re Graeci nostrique, qui De Officiis scripserunt, tres sententias esse quae spectandae considerandaeque sint tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 3:1)
disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 1:2)
OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 2:1)
Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 7:1)
VERBUM rescire observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem praepositio imponitur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 2:1)
Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 3:2)
Considerandum igitur est, quid sit secundo sole.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 32:3)
Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 23:1)
Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:1)
atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 1:2)
Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 5:1)
Illam quoque vim numeri huius observatam refert, quod ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest, et quod hi qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita nascuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 9:1)
Quaque propter Hannibalis copias considerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 6:2)
Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 4:1)
ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION