라틴어 문장 검색

Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque [ex] Italia decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, delevit, habeatur vir egregius Paulus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis continentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 21:1)
Et tum quidem incolumis exercitum obsidione liberavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:2)
et tum quidem incolumis exercitum obsidione liberavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 75:2)
nam et tot et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius xiiii cohortis contrahere potui, quod duas Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi esse dimittendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12A 3:2)
sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos desse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 6 3:3)
Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 3:1)
Scribit etiam idem Mersennus Robervallum Geometram clarissimum in Obsidione Theodonis observasse tormentorum fragorem exauditum esse post 13 vel 14 ab igne viso minuta secunda, cùm tamen vix dimidiam Leucam ab illis Tormentis abfuerit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:21)
cingitur interea Romanis Ardea signis et patitur longas obsidione moras, dum vacat et metuunt hostes committere pugnam, luditur in castris, otia miles agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권450)
fecerat obsidio iam diuturna famem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권218)
"at si respicerent, qua vos habitatis in arce, totque domos vestras obsidione premi, nil opis in cura scirent superesse deorum et data sollicita tura perire manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권233)
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno infelix Priamus furtim mandarat alendum Threicio regi, cum iam diffideret armis Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:1)
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat accipere ingentique urbem obsidione premebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:5)
"Non pudet obsidione iterum valloque teneri, bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:3)
Numquamne levari obsidione sines?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:9)
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION