라틴어 문장 검색

Terra atque pelagus quaque purpureus dies utrumque clara spectat Oceanum rota Quot "misera in uno condidi natos parens?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:5)
venient annis saecula seris, quibus Oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule.
(세네카, 메데아 6:23)
Tibi move gentis vinculo solvens comam secreta nudo nemora lustravi pede et evocavi nubibus siccis aquas egique ad imum maria, et Oceanus graves interius undas aestibus victis dedit;
(세네카, 메데아 12:10)
tulimus saevae iussa novercae, hostilem animum vultusque truces, illa illa meis tristis Erinys thalamis Stygios praetulit ignes teque extinxit, miserande pater, modo cui totus paruit orbis cuique Britanni ultra Oceanum terga dedere, ducibus nostris ante ignoti iurisque sui.
(세네카, 옥타비아 1:7)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
Lucida dum current annosi sidera mundi, Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes, dum matutinos praedicet Lucifer ortus altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos, candida formonsi venerabimur ora Lyaei.
(세네카, 오이디푸스 6:53)
non ipse toto magnus Oceano pater tantum expiarit sceleris, o silvae, o ferae!
(세네카, 파이드라 10:16)
te licet terra ultimo summota mundo dirimat Oceani plagis orbemque nostris pedibus obversum colas, licet in recessu penitus extremo abditus horrifera celsi regna transieris poli hiemesque supra positus et canas nives gelidi frementes liqueris Boreae ruinas post te furentes, sceleribus poenas dabis.
(세네카, 파이드라 13:18)
nunc atra ventis nubila impellentibus subtexe noctem, sidera et caelum eripe, effunde pontum, vulgus aequoreum cie fluctusque ab imo tumidus Oceano voca.
(세네카, 파이드라 13:30)
spumat vomitque vicibus alternis aquas qualis per alta vehitur Oceani freta fluctum refundens ore physeter capax.
(세네카, 파이드라 15:14)
Me, me, profundi saeve dominator freti, invade et in me monstra caerulei maris emitte, quicquid intimo Tethys sinu extrema gestat, quicquid Oceanus vagis complexus undis ultimo fluctu tegit, o dure Theseu semper, o numquam ad tuos tuto reverse:
(세네카, 파이드라 16:22)
nihil infinitum est nisi Oceanus.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:2)
facile ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:4)
nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:8)
imperium tuum cludit Oceanus.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION