라틴어 문장 검색

nam et cum duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse visum est atque in eo globi, delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset - quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 140:4)
"Neque solum deorum voces Pythagorei observitaverunt, sed etiam hominum, quae vocant omina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 147:1)
praerogativam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 148:2)
"Atque ego exempla ominum nota proferam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 149:1)
' Tum ille arctius puellam complexus, ' Accipio,' inquit, 'mea filia, omen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 149:6)
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium collocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 150:1)
' Quod omen res consecuta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 150:5)
sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:7)
quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 158:4)
quae quidem illi portendebantur a dis immortalibus ut videret interitum, non ut caveret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 171:7)
sin autem certum est quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid est quod me adiuvent haruspices cum res tristissimas portendi dixerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 33:12)
extispicum eorumque qui ex fulguribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 37:5)
'Ante Marsicum bellum quod clipeos Lanuvi,' ut a te dictum est, 'mures rosissent, maximum id portentum haruspices esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 86:2)
nec, si id factum est, quod potuit fieri, portentum debet videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 89:4)
nulla igitur portenta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 89:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION