라틴어 문장 검색

Omnipotens rerum arbiter testis assistit, quod me seu vivum seu mortuum nullus separabit a caritate Christi, cuius in confessione baptismatis suscepi anulum fidei, abrenuntiato Satana et omnibus pompis eius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:16)
Quid enim maius sub caritate Christianae fidei quam adipisci hominem cum gratia , quod habet angelus ex natura?
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:2)
Nam coelum terrae, paradisus inferno et hominibus angeli praeferuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:12)
Immo ad summam scimus verecundiam pertinere viventis et Dei omnipotentis iniuriam, si carnis illecebras et corporis voluptates secutus ad Tartareos iterum laqueos elabatur, ex quibus laqueis pater ipse coelestis semel eum unigeniti filii sui sanguinis effusione salvavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:10)
Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:11)
Templum etiam destructum, quod Salomon Deo edificauit, in statum suum restaurabit et circumcidet se et filium Dei omnipotentis se esse mentietur.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:1)
Siue Dominus Iesus interfecerit illum potentia uirtutis sue, siue archangelus Michael interfecerit illum, per uirtutem Domini nostri Iesu Christi occidetur, non per uirtutem cuiuslibet angeli uel archangeli.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:5)
Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis creatura proclamat:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:5)
Sic etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur, sed plures;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:20)
Hac lue celestis regni proscriptus ab aula, Delictum luit exilio penaque reatum Angelus, a propria deiectus sede, tumore Fractus, deiectus fastu, liuore solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:22)
Non solul tantam sibi uendicat angelus urbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:22)
ista eumdem disputare facit cum [0443D] angelis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:31)
In aere vero, velut in urbis medio, coelestis angelorum exercitus ministrans administratione [0444B] vicaria, suam adhibet homini diligentem custodiam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:43)
angelus operans, homo obtemperans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:46)
Deus operando hominem creat, angelus operando procreat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION