라틴어 문장 검색

namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 89:2)
quid facies, cum in bona tua , hoc est, cum te docuero nescire maledicere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 152:2)
nam quanto magis aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 122:3)
itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt illo omnipotentis Olympi confundas, solveris versum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 306:2)
Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 12:3)
filium obiurgabat, patri maledixit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 10:10)
ille onustus modo hostilibus spoliis uir militaris adulteris meis tantum maledixi:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil8)
inter ciuilia certamina tantum in ultionem satis est quantum quisque ad maledicendum occupauit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 8:2)
Benedicitur 1 spiritus sanctus et pater dei omnipotentis, quod tu, pater patrum et episcopus episcoporum et alter saeculi tui Iacobus, de quadam specula caritatis nec de inferiore Hierusalem tota ecclesiae dei nostri membra superinspicis, dignus qui omnes consoleris infirmos quique merito ab omnibus consularis, et quid nunc ego dignum dignationi huic, putris et fetida reatu terra, respondeam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
quapropter in praesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam maledicorum suspicioni debeo fidem (vivit 1 Spiritus Sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari) me in eo, quem vobis opportunum censui, nec pecuniae favere nec gratiae, sed statu satis superque trutinato personae temporis, provinciae civitatis, virum, cuius in consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 15:1)
"sic deus omnipotens firmet, sic adnuat illa virgo paterna tibi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권227)
Sic pater omnipotens, ast illi saucia dictis flammato versans inopinum corde dolorem talia Iuno refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권84)
"Iuppiter omnipotens - nam te pernicibus alis addere consilium volucresque implere futuri omniaque et causas caelo deferre latentes accipimus - , non Cirrha deum promiserit antro certius, aut frondes lucis quas fama Molossis Chaonias sonuisse tibi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권176)
"omnipotens Nysaee pater, cui gentis avitae pridem lapsus amor."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권170)
Diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbem rara dari terrisque solet contingere, virtus, seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capacis elegit penetrare viros, caelestibus ut tunc desiluit gavisa plagis!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권281)

SEARCH

MENU NAVIGATION