라틴어 문장 검색

Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:4)
Omnia in supervacuum temptata sunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:1)
quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:5)
Non est ergo quod me putes tempus in supervacuis consumere, quod iram, quasi dubiae apud homines opinionis sit, infamem, cum sit aliquis et quidem de illustribus philosophis, qui illi indicat operas et tamquam utilem ac spiritus subministrantem in proelia, in actus rerum, ad omne, quodcumque calore aliquo gerendum est, vocet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 19:1)
Si res publica corruptior est quam ut adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus impendet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:3)
Supervacuum est in praesentia ostendere non sine aliquo custode tantum opus stare nec hunc siderum coetum discursumque fortuiti impetus esse, et quae casus incitat saepe turbari et cito arietare, hanc inoffensarn velocitatem procedere aeternae legis imperio tantum rerum terra marique gestantem, tantum clarissimorum luminum et ex disposito relucentium ;
(세네카, De Providentia, book 1 3:1)
Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 41:1)
Dein domum cum supervacua redeuntes lassitudine iurant nescire se ipsos, quare exierint, ubi fuerint, postero die erraturi per eadem illa vestigia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 113:3)
" Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa nec publice," ad supervacua scilicet referentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:2)
non minus deuito superuacua dicere quam contraria.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 12:4)
Sic fit, ubi homines maiorem partem uitae in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.18)
sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione superuacua atque tumida perderet;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 16:6)
pro re superuacua et nihil nocitura si defieret non esse suscipiendum.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 8:6)
"Huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare de ingenio atque industria superuacuum est."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:4)
defert volumen et prophetarum, licet me absente decursum, sua tamen cura manuque de supervacuis sententiis cruderatum, nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION