라틴어 문장 검색

quattuor tamen inde turmae equitum oppositae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 446:2)
continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 455:2)
quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum aliquot turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 473:1)
pabulatores lignatoresque Romani in eam partem in qua colloquium futurum erat ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 314:1)
conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostes, deinde avertere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 509:1)
aeque conferta turba iter reliquum clauserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 583:2)
conferti in portis obstando magis quam pugnando castra tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 298:1)
sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:1)
et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 596:2)
in Histriam versum praesidium stativum, repentina cohors Placentina opposita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 7:1)
cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios exceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 645:1)
Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 714:1)
nam neque conferti propellere eos qui in tumulum conitebantur poterant et, ubi ordines procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 723:2)
confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 437:1)
ita pedites equitibus cum levi armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante quam prima frons valli ac fossa perducta est, ex statione equites revocati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 473:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION