라틴어 문장 검색

Hoc cum animadverterent homines fugitivi, oppidum incendere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:6)
Ita Caesar oppido potitus.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:8)
in oppidum sunt redacti.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:10)
rursus Hispalim oppidum denuo noctu per murum recipitur.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:6)
Quod Caesar cum animum adverteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi incenderent et moenia delerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:4)
Quo facto oppido recuperato Hastam iter facere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:9)
Carteienses, dum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnat, propter Pompeium dissentire coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:1)
Nostri ad oppidum recuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:4)
Quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut ipse locus non solum opere, sed etiam natura adiutus ad oppugnandum hostem impediret.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:6)
Hoc accedebat ut aqua praeterquam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia passuum VIII.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:7)
Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:4)
Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:2)
Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non virtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se victos viderent, +quibus et superioribus locis sublevabantur, ut ex aedificiis defendi possent+ et materiam cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram verebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:1)
Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:10)
Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION