라틴어 문장 검색

vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 19:2)
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)
non enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 121:2)
paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 126:2)
bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장54)
Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장7)
tunc cupiditates improbas ordinant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:4)
illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est, vi tanto maioris boni tegitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 29:5)
Quaeris, an omne bonum optabile sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 3:1)
"Si bonum est," inquis, "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 3:2)
Ita non incommoda optabilia sunt, sed virtus, qua perferantur incommoda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:8)
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
Primum quia fieri non potest, ut aliqua res bona quidem sit, sed optabilis non sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION