라틴어 문장 검색

Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit, gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum ornatam 3;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 7:1)
Aut magnificus apparatus conviviorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 12:2)
libertinis vero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 12:2)
Hinc est quod ex instituto peregrino huic deo sacrum aperto capite facimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 22:3)
Ac, ne putes haec in nostra tantum contigisse re publica, Borysthenitae obpugnante Zopyrione servis liberatis dataque civitate peregrinis et factis tabulis novis hostem sustinere potuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 33:1)
Haec nec mihi erubescendum est ignorare peregrino:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:5)
stati qui iudicii causa cum peregrino instituuntur, ut Plautus in Gurgulione:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 14:6)
Hostem nunc more vetere significat peregrinum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 15:1)
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu. . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:3)
Et scyphos quidem cantharosque, consueta vulgi nomina, ferendum si transeant, sed de carchesiis cymbiisque quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non video cur non cogantur inquirere quid sibi nova et peregrina nomina velint.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 2:2)
quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:2)
Camuris peregrinum verbum est, id est in se redeuntibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:4)
Doceat nos vel peregrina institutio et disciplina a Parthis petita:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:1)
nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:2)
Peregrina ac sordida sedes Romanos cepit proceres:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION