라틴어 문장 검색

Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 14:1)
Itidem Cato ex Originum VII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 16:1)
Ipsam deinde siderum stellarumque observationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, hautquaquam putabat liquide consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 8:1)
Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 9:1)
Quippe M. Cato in primo Originum ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 5:2)
Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 3:3)
M. Cato in quinta Origine:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 6:1)
nunc satis erit atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit et sequitur quaedam discendi voluptas insatiabilis, cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque , tamquam apud Sirenios scopulos, consenescas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 16:1)
De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 1:1)
Est et alia species κανονικῆσ, quae appellatur μετρική, per quam syllabarum longarum et brevium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 6:1)
in principiis vero ipsis ineptae et insuaves videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 7:3)
Principio vobis mulier magnam dotem adtulit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 2:2)
Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis , interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 12:1)
a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia Origine M. Catonis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 4:1)
In secunda quoque Origine M. Cato non longe secus hac particula usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION