라틴어 문장 검색

Dic, inquit, oro te, quis perpulit ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:4)
Sed cum mater puellae parcendum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores quos in enitendo tulisset munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet, Oro te, inquit, mulier, sine eam totam integram matrem esse filii sui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 6:1)
Gellii Annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 14:2)
Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam dicas mihi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 4:2)
Hoc ubi ille alter audivit, O, inquit, egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, 'inscius' et 'impius' et 'sobrius' et 'ebrius' et 'proprius' et 'propitius' et 'anxius' et 'contrarius,' quae ' us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 4:1)
Deos autem oro ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν και` διαδεχομένων stationem meam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:9)
eumque orat uti sua voluntate Roma concedat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:4)
Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 11:1)
Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 13:1)
quod oraverat impetrat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 14:2)
utrum, quia mutuam gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 5:2)
Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 8:1)
Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 9:1)
Sed enim ' harenas' parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:7)
Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION