라틴어 문장 검색

Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et vocem late nemora alta remittunt Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem protendens, "Equidem merui nec deprecor," inquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:6)
si quis tamen haec quoque, si quis captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, te nemus omne canet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.6)
Claudite, nymphae, Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.36)
his tibi Grynei nemoris dicatur origo, ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.43)
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS39)
Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis semper habet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS10)
Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, perdita, nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS68)
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.9)
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.38)
et cultor nemorum, cui pinguia Ceae ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:6)
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:7)
nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:13)
Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:2)
pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:3)
Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION