라틴어 문장 검색

Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장2)
nec fuit quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장4)
Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장5)
Ratione inita se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo. His datis mandatis,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장4)
simulque se et honorem suum sequentis anni commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et familiaritate et consuetudine legationis esset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 51장4)
Vos coniuro propter Deum, iam nolite parcere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM112)
id se repperisse Cassius gloriabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장8)
id se repperisse Cassius gloriabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:2)
Ego quidem labori non parcam quo novis emendationibus expolire possim Celsianae orationis contextum, spe ductus fore ut faventibus lectoribus, divenditis omnibus hujus editionis exemplaribus, alteram moliri velit honestissimus editor.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.157)
Id se reperisse Cassius gloriabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 2:2)
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit, quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:103)
cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
sic hostibus ille pepercit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum21)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
quos Smyrna dedit, quos Mantua libros percurrens damnas Helenam nec parcis Elissae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae74)

SEARCH

MENU NAVIGATION