라틴어 문장 검색

Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:1)
Non vescatur in publico, id est in parentum convivio, nec videat cibos, quos desideret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:1)
Dominus Iesus subiectus est parentibus suis:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:10)
Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:12)
Quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum et maiorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:4)
Et Iohannes Baptista sanctam matrem habuit pontificisque filius erat et tamen nec matris affectu nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:9)
- servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:17)
quippe aliter tunc orbe novo caeloque recenti vivebant homines, qui rupto robore nati compositive luto nullos habuere parentes.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI2)
di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram spirantisque crocos et in urna perpetuum ver, qui praeceptorem sancti voluere parentis esse loco.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII103)
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, si frangis virgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII54)
omne animi vitium tanto conspectus in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur, quo mihi te solitum falsas signare tabellas in templis quae fecit avus statuamque parentis ante triumphalem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII55)
sed Roma parentem, Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII97)
Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes, si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV1)
nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantis mergere ficedulas didicit nebulone parente et cana monstrante gula;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV2)
unde tibi frontem libertatemque parentis, cum facias peiora senex vacuumque cerebro iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV16)

SEARCH

MENU NAVIGATION