라틴어 문장 검색

Si tu verbis conceptis coniuravisti sciens sciente animo tuo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:11)
Maximas opimitates gaudio effertissimas Suis eris ille una mecum pariet gnatoque et patri;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 13:3)
Sed cum multa, inquit, atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis quae faciebat cohaerentia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 10:1)
Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τη`ν ἐξαίφνησ φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 12:1)
Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 4:2)
Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, desidias, obliviones, ignavias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 7:1)
Sed et divo Augusto imperante qui temporum eius historiam scripserunt ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:1)
matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:2)
Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:2)
Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 5:1)
Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:1)
quando concepta fuerint, nefas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:4)
atque ita M. Varro verba haec legitima, quibus minima multa diceretur, concepit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:2)
Ea quoque furta quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 10:1)
Furti concepti, item oblati, tripli poena est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION