라틴어 문장 검색

Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 7:2)
"At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non nominavit!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:1)
Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 32:1)
Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps semper alterum in acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus et ipsi Alexandrotam fidus, ut occidendi Attalum non alio ministro uti mallet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 4:1)
Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 14:1)
Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt, qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem consecuti vinctum reducebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 2:1)
Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 29:1)
Sed exercitus magna pars non potuerat consequi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 15:1)
Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 28:1)
"scies, quam late pateant, numquam tamen consequeris Scythas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:31)
Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 20:1)
"Hominem consequitur aliquando, numquam comitatur divinitas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:9)
Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 28:2)
"nos iube duci ut, quod ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:22)
Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION