라틴어 문장 검색

Harum particulam reliquiarum eo tempore habebat penes se quidam de presbyteris eiusdem monasterii nomine Thruidred, qui nunc ipsius monasterii abbas est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].9)
Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere gaudet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:19)
non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 445:2)
ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 529:1)
Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 589:1)
pulso Superbo penes Collatinum imperium esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 16:7)
consules quid mandatum esset a senatu videbant, sed eorum qui intra parietes curiae ferociter loquerentur neminem adesse invidiae suae participem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 300:1)
pulset tum mihi ictorem qui sciet ius de tergo vitaque sua penes unum esse cuius maiestatem violarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 314:1)
et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 264:2)
regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 354:1)
eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:2)
etiam si quando metuendos vos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque, ut quaeque causa erit statuetis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 582:1)
semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 704:2)
ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 752:2)
in exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 774:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION