라틴어 문장 검색

sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor ne me tanta iniuria dignum iudicetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 327:1)
erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 241:2)
a patribus postulare ut senatus consultum in se factum tolli iuberent, supplicationemque, quam absente se ex litteris de bene gesta re publica missis decernere debuerint, praesente se honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 90:2)
L. Decimius missus est ad Gentium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum amicitiae cum populo Romano habere cerneret, temptare ut etiam ad belli societatem perliceret iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 386:1)
quae serva atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 485:3)
deinde ab iis qui intersunt gerendis rebus, qui loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem velut navigio participes sunt periculi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 267:2)
omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis servitutem, sed contra servientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela populi Romani esse, et, quae sub regibus viverent, et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius victoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 191:1)
neque occultum id haberi neque per metum mussari, quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 16)
is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 110)
fac participes nos tuae sapientiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2153)
Socium tuorum conciliorum et participem consiliorum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 246)
praedam participes petunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3265)
nunc ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 12)
hic volo ante ostium et ianuam meos participes bene accipere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 14)
quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis, neque tui participem consili quemquam facis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION