라틴어 문장 검색

Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:1)
Anno autem regni eius XXIII, Aetius uir inlustris, qui et patricius fuit, tertium cum Simmacho gessit consulatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.4)
Nec multo post Ualentinianus ab Aetii patricii, quem occiderat, satellitibus interimitur, anno imperii Marciani VIo, cum quo simul Hesperium concidit regnum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:13)
Dein turbatam incursione gentilium prouinciam uidens, et monasteriis quoque periculum inminere praeuidens, dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus diem clausit ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:8)
Cuius corpus idem Ercunualdus patricius accipiens, seruauit in porticu quodam ecclesiae, quam in uilla sua, cui nomen est Perrona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:9)
patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 92:3)
priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:3)
quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 334:2)
eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:3)
statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:1)
servum servaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 483:2)
duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 622:3)
collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 24:2)
quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum demum comitia collegae subrogando habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 80:1)
statua in comitio posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION