라틴어 문장 검색

ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 78:4)
sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri passis quam ausis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:4)
incumbere advocato adversis subselliis sedenti contumeliosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:2)
frequenter autem accidit, ut iis etiam vera dicentibus desit, videaturque talis advocatus malae causae argumentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 19:3)
quodsi mediocribus etiam patronis convenit haec, vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum , sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 30:3)
non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 31:1)
quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:3)
non deformiter respectet et inter subsellia minores advocatos interroget?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:3)
atqui simillimus huic sit advocatus, si plura, quae ad vincendum valent, aliis reliquerit, cum praesertim hoc, quod est maxime necessarium, nec tam sit , quam procul intuentibus fortasse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 90:1)
usus est hac ratione M. Tullius, et iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:2)
neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:2)
sed quis discet tam bene quam patronus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 132:2)
plurimi enim mentiuntur et, tanquam non doceant causam, sed agant, non ut cum patrono sed ut cum iudice loquuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 137:1)
nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea, qui sanandi sunt, occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 138:1)
in summa optimus est in discendo patronus incredulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION