라틴어 문장 검색

et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 551:2)
ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 629:1)
sedit tacitus paulisper, nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 400:1)
Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, dum quidnam de seditione statueretur scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 464:1)
qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 93:1)
hostes in arce esse et caedi vigiles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 95:2)
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:1)
paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 383:1)
et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 13:1)
mox refugientibus suis et terrore verso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 90:1)
paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 106:2)
Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 110:1)
ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 391:2)
Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 503:1)
Romani, cum tantum a muro recessissent ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 323:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION