라틴어 문장 검색

At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente.
(세네카, 행복론, Liber VII 130:4)
Iam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum paventes moriuntur, non tamquam exeant de vita, sed tamquam extrahantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:6)
Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 80:3)
Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:3)
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:1)
sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:3)
Virtutis est domare quae cuncti pavent.
(세네카, Hercules Furens 6:34)
paveo;
(세네카, Hercules Furens 17:11)
medios in ignes solis eieci pavens quo tincta fuerat palla vestisque inlita;
(세네카, Hercules Oetaeus 11:9)
* * tumensque tacita * quassat caput * * * [natum paventem cerno et ardenti pede gressus ferentem, prome quid portes novi.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:15)
vivat, per urbes erret ignotas egens exul pavens invisus incerti laris, iam notus hospes limen alienum expetat, me coniugem optet quoque non aliud queam peius precari, liberos similes patri " similesque matri, parta iam, parta ultio est:
(세네카, 메데아 1:4)
Pavet animus, horret, magna pernicies adest.
(세네카, 메데아 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION