라틴어 문장 검색

Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus, sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 3:2)
"qui non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:10)
Minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:2)
"infelix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque via peccatorum steterit et in quacumque cathedra pestium sederit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:8)
Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit, et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei subolis reseruauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:10)
Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis inuitati, direximus, quod uidelicet tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam imperauimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:7)
quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:10)
Quod equidem, suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, adsiduis non desistimus precibus postulare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:7)
quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:10)
Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur, propinauit remedia;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI.5)
nam sicut bona eius peccatoris suscepistis, ita et de poenis eius participes esse debetis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:12)
Ut econtra alter ad mortem ueniens oblatum sibi a daemonibus codicem suorum uiderit peccatorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.1)
obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 376:2)
eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 661:2)
sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam, beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION