라틴어 문장 검색

est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria - iam enim a sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:1)
dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, ut necessitatem fati confirmet invitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 57:2)
nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur, ut animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis, quae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum vitam cum sua comparat, magna afficitur voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 81:6)
tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione victi sententia desistemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:7)
quid turpius quam sapientis vitam ex insipientium sermone pendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:7)
si quia Drusum ferro Metellum veneno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poenas sceleris Varium pendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 82:6)
etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:3)
Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 100:5)
Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:4)
Hoc loco Sulpicius 'insperanti' inquit 'mihi et Cottae, sed valde optanti utrique nostrum cecidit, ut in istum sermonem, Crasse, delaberemini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 96:1)
pleraque enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo lege Appuleia tota illa causa pendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:3)
nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intellegendum est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere causas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 138:4)
ut iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non numquam in hoc vitium scurrile delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:1)
ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:4)
nam, cum esset habita ratio, quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION