라틴어 문장 검색

Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:5)
Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:3)
Omnium illorum aurum argentumque fractum est et milliens conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 73:3)
eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:4)
Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi, sed illi loco, in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:2)
Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:3)
Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:1)
vero tenor permanet, falsa non durant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:3)
prosequitur et durat et ex intervallo recurrit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 9:3)
cladibus nostris daret vel Troia lacrimas, odia si durant tua placetque mitti Doricum exitio genus, quid hos simul perire nobiscum iuvat, quibus perimas?
(세네카, 아가멤논 10:48)
Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:1)
Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 5:7)
dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 15:7)
Beneficium etiam amisso eo, per quod datum est, durat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 42:2)
Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam admonere debemus ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 77:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION