라틴어 문장 검색

Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam si laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:4)
Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:3)
Numquam perniciosa servant modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:4)
Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:6)
Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:7)
Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit, ne periculosos quidem fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 49:6)
hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:4)
Fuit hoc multis periculosum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:5)
Quia nec habere illas periculosum est nec operosum disponere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 6:8)
aequalis est illis a pernicioso fuga.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 20:2)
Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere conatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 21:1)
Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui doloris metus, per se formidabiles res, incutiunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 15:1)
Quid hoc esse dicam quod me tam, periculose abdicant?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 6:8)
dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION