라틴어 문장 검색

Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
iusta gerit certe pro nato bella perempto et causaque valet causamque tenentibus armis, et, puto, vincemur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:25)
Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, me perimat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:21)
"Ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:3)
Thracis equos humano sanguine pingues plenaque corporibus laceris praesepia vidi visaque deieci dominumque ipsosque peremi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:15)
Dixit, perque altam saucius Oeten haud aliter graditur, quam si venabula taurus corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:23)
Utque securi saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:4)
- Cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:12)
Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci divulsere boves, ad vatis fata recurrunt Tendentemque manus et in illo tempore primum inrita dicentem nec quicquam voce moventem sacrilegae perimunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 5:1)
Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:12)
nam iam voto deus aequoris alti adnuerat dederatque super, ne saucius ullis vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:10)
Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:4)
Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, quique pedum nuper certamine vicerat omnes Mermeros (accepto tum vulnere tardius ibat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 33:1)
Ille tuus genitor Messenia moenia quondam stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque diruit inque meos ferrum flammamque penatis inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:9)
Haud contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION