라틴어 문장 검색

ex hoc ego sanus ab illis perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis ignoscas vitiis teneor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:8)
fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 8:2)
nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo, qui facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 324:2)
nisi quis dicet, etiam gladium fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:3)
nam et generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibus dam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 207:2)
si malum perfidia, non est fallendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 168:5)
Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 92:1)
mutos enim nasci et egere omni ratione fuisset quam munera in mutuam perniciem convertere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 8:3)
Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장9)
In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장5)
Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장39)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장5)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)
dicit, quae ipse parauisset facere, perfidia clientis sui praeuenta;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION