라틴어 문장 검색

II, 4), qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tunc chorum prudentiae, temperantiae, fortitudinis, ac justitiae suscipiens quae flagrabant odorem disciplinarum, incutiens reverentiam, infundens gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:5)
deinde ut sterneret asinam suam, obsequium omne ipse susciperet, et sacrificio necessaria praepararet, duabus quoque fide et spe virtutibus comitantibus, hostiam suam duceret, de potestate Dei certus, et de bonitate securus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 2:8)
ita est quaedam virtus animae quae velut quodam vulvae genitalis secreto cogitationum nostrarum suscipere semina, conceptus fovere, partus solet edere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:5)
Levites significatur susceptus pro me, vel ipse mihi levis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:15)
In quo omnium hominum suscepta est redemptio, assumpta est resurrectio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:18)
atque improbus quisque redemptorem suum dum suscipit, frequenter imitatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:4)
Unde Zachaeus hoc intelligens, quia Christum vetere suo suscipere affectu non poterat, superiora vitia exire suo jussit hospitio, ut Christus intraret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:39)
ut quasi laboranti cornui opem ferat, et eam partem aciei suscipiat quae plus laborat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:12)
Ac ne qua pars sine defensore sit, dum illud bonum inclinatiora sustentat, tunc illud indifferens locum superiorem suscipit, velut deputante sibi eam partem perfectiori bono;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:15)
unus quo sanguinem velut quodam sinu suscipit, et transfundit in venas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:19)
Nam si extenderentur intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:3)
Recte ergo eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:6)
Veni, S. Moyses, praepara gremium, legem accipe, suscipe apices quos jam misericordia divina non deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:18)
Suscipe tabulas quas Dominus statuat in aeternum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:19)
Hic amici censetur loco qui fecerit quaecumque exsequenda susceperit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION