라틴어 문장 검색

" Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni dicta refert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 48:4)
Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum cerva lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluvialis anas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:3)
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus pocula, conantem virga mulcere capillos reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:2)
ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, et feries pavida pectora fida manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 323)
nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet, utque canem pavidae nactum vestigia cervae latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia per titulum vetiti nominis ire cupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 915)
sub galea pastor iunctis pice cantat avenis, proque lupo pavidae bella verentur oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1012)
Suorum inimicorum vi perterritus, rex securitatem requirit quae ex foedere cum magno Assyriae imperio evenire potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:9)
prosiluit pavidus deiecto antistite princeps marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, dum tremefacta cohors dominique oblita supinas erigit ad caelum facies atque invocat Iesum, iamne piget facti?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3157)
Haec miracula ceteri vectores pavidi stupent, solus non trepidus Petrus agnoscit Dominum poli terraeque et maris invii, cuius omnipotentiae est plantis aequora subdere.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr3)
vidit et ipse satelles avem feminae ab ore meare palam, obstupefactus et adtonitus prosilit et sua gesta fugit, lictor et ipse fugit pavidus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.49)
spectant eminus e solo doctorem pavidi greges;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.8)
Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 333)
Tum pavidae tectis matres ingentibus errant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:10)
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 30:3)
pueri et pavidae longo ordine matres stant circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION