라틴어 문장 검색

nimirum hoc melius, ne, si forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:6)
aegritudine autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:7)
illa autem altera ratio et oratio, quae simul et opinionem falsam tollit et aegritudinem detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad volgus adhibenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:6)
quaedam autem sunt aegritudines, quas levare illa medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:1)
inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas, ut, etiamsi vel mala sint illa, quae metum aegritudinemve, vel bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:2)
Quare omnium philosophorum, ut ante dixi, una ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit perturbatione dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:1)
etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio - non enim sapientes eramus - maerore et dolore conscripsimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:4)
Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:1)
est enim metus, ut aegritudo praesentis, sic ille futuri mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:2)
itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam appellabant, quod esset quasi dux consequentis molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:3)
mihi quidem in tota ratione ea, quae pertinet ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis voluntarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:2)
et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:5)
est etiam illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:4)
unde intellegi debet perturbationem quoque omnem esse in opinione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:9)
ut igitur metus, sic reliquae perturbationes sunt in malo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION