라틴어 문장 검색

quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:1)
perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 201:3)
nonnunquam causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 278:1)
nam et coeuntes litterae, quae dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 293:2)
itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut principio statim orationis Lucium Pisonem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:2)
nonnunquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 25:3)
licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quaestio, , non athletarum toris, sed militum lacertis opus esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:2)
hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 119:4)
irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 195:2)
An vero ipsi non bis ac saepius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnunquam sententias?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 208:2)
quapropter historiae nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 216:1)
in epistolis aliquando familiariter apud amicos, nonnunquam in dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:1)
verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:1)
cum etiam singulis iudicantibus non idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et oratio, ne iudex eam vel intelligere vel capere non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 46:2)
accidit etiam nonnunquam ut eadem de causa, de qua pronuntiarit, cognoscat iterum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION