라틴어 문장 검색

domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장36)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa via sequitur, evita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:1)
De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 24:1)
In hoc obnoxio domicilio animus liber habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 21:4)
altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 10:4)
Item sine tristitia eum dici aiunt, qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:2)
Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:5)
Adeo perversum commentae genus inpudicitiae viros ineunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:5)
Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 35:2)
Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:4)
Sunt qui officia lucis noctisque perverterint nec ante diducant oculos hesterna graves crapula quam adpetere nox coepit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 2:1)
Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fericula discoctis totum perversae vigiliae tempus educant, non convivantur, sed iusta sibi faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 3:4)
Hoc est luxuriae propositum, gaudere perversis nec tantum discedere a recto, sed quam longissime abire, deinde etiam e contrario stare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 5:3)
Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem ?
(세네카, 행복론, Liber II 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION