라틴어 문장 검색

In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamente supervacua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장208)
In reliquis, parce tamen, nec nisi . . . plaga est, imponi debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장209)
Ulcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장313)
Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장13)
cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장24)
Iamque alia rectam plagam desiderant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장29)
Semper autem ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장31)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장36)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장24)
Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장27)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장11)
Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장25)
et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio servabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장58)
Ubi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장136)

SEARCH

MENU NAVIGATION