라틴어 문장 검색

ipsi levius hoc equidem reor:
(세네카, Troades 893:1)
e quarum numero me contigit una dearum (ut reor a facie, Calliopea fuit):
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 317)
cognata reare membra viris:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 116)
"quod non sumus hostes parva reor;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 181)
"nec forte reare te regno non esse parem:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 240)
seu quoscumque alios videre fratres cordi utrique fuit, quibus vacasse laudandam reor occupationem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium109)
unde etiam, vir ad reliqua fidei officia insignis, genus reor esse virtutis tanto te otio non posse lassari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:4)
praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quempiam, cui tamen sermocinari Latialiter cordi est, non pavere, cum in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 1:2)
"hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbato 1 decessum dependit una curam duarum, sed et matertera tua hinc, et hinc 2 fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris, ac fide ingenti 3 sic deum timens, ut ab hominibus metue-retur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:7)
quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans frigoribus fontium civicorum sapientiae fontem meracioris 1 anteferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:4)
nam iam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium litteras nosse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 2:2)
ceterum ad praesens petita venia prius impetrataque cautissimum reor ac saluberrimum per has maxume civitates, quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stilo frequentiori renuntiare dilataque tantisper mutui sedulitate sermonis curam potius assumere conticescendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:2)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
Denique ad quodvis epigramma posthac non ferar pronus, teneroque metro vel gravi nullum cito cogar exhinc promere carmen:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:18)
"magna, reor, pridemque tuas pervenit ad aures fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc Europamque Asiamque quatit, si nomina forte huc perlata ducum, Adit quibus ultor Atrides:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION