라틴어 문장 검색

Quibus cum ille, iuxta quod ratio postulabat, respondisset eosque dimisisset, praedictos legatos suos ad investigandam rei veritatem, sicut prius disposuit, Romam ire praecepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:5)
Legati Romam venientes rei gestae certitudinem adsequi non potuerunt, quia Paschalis pontifex et se ab huius facti communione cum magno episcoporum numero iureiurando purificavit et interfectores praedictorum hominum, quia de familia sancti Petri erant, summopere defendens mortuos velut maiestatis reos condemnabat, iure caesos pronuntiavit atque ob hoc cum praedictis, qui ad eum missi fuerant, legatis Iohannem
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 291:1)
Quod ita factum esset, ni ducum desidia, quos Francorum exercitui praefecerat, tardius, quam rerum necessitas postulabat, is, quem ducebant, ad marcam venisset exercitus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 322:2)
At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane usque ad vesperum, noxque dirimit proelium;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:2)
Viso hoc terrore frater senior pedibus patris provolutus conmissum nefandum profitetur, indulgentiam postulans.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:5)
In plerisque locis vero pastores ecclesiarum et omnis clerus cum kapsis et crucibus occurrerunt eis misericordiam Dei implorantes, ut defenderet eos ab hac plaga.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:15)
Et michi defendit partem uis prima secundam, Et michi dat maior tercia iura labor.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:7)
Defendit senii culpam laus ampla iuuente.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:8)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.
(아풀레이우스, 변명 26:3)
ceterum me etiam ueneficii reum postularent;
(아풀레이우스, 변명 39:16)
ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem.
(아풀레이우스, 변명 43:20)
postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens, ut expleas quod pollicitus.
(아풀레이우스, 변명 44:6)
aut cur sisti postulabas tantam familiam?
(아풀레이우스, 변명 45:1)
quid, si de ui accusares, quot tandem seruos postulares?
(아풀레이우스, 변명 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION